Textus Originalis
DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA V.
1115, Ind. IV (?) (VIII). Guglielmo vescovo di Siracusa col consenso dei suoi canonici conferma al Monastero di S. Opulo in Calabria, nel territorio di Melito, i possessi che aveva la Chiesa di S. Lucia in Siracusa, per donazione fatta da Giroldo de Gentina. In nomine Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi amen. Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quinto decimo Indictionis quarte. Ego Gulielmus Syracusane Ecclesie humilis Episcopus, assensu et concessione omnium canonicorum nostrorum, do et concedo Ecclesie S. Opuli Monasterio videlicet sanctimonialium, quod est in Calabria in territorio Melitensi situm, et domine Macheldi, eiusdem Monasterii Abbatisse et omnibus eius successoribus ecclesiam S. Lucie, que est prope Syracusanam Civitatem posita, cum omnibus possessionibus, que sunt vel future sunt, sive omni terreni servitii exquisitione, sive pecunie exatione. Salva tamen Ecclesie Syracusane iustitia atque canonica obedientia, et ordinis nostri authoritate; quod si quis piorum Presbiterorum, vel laicorum inibi habitantium extra ordinem suum, sive Christiane religionis consuetudinem aliquid commiserit, ipse canonice discipline subiaceat; res autem Ecclesie et sanctimonialium intacte illibateque permaneant, ita videlicet, quod nullus Episcopus, nullus Archidiaconus, nullus denique Ecclesie nostre minister, sive propositus aliquid ab ea, sive ab eius possessionibus audeat tollere, vel violenter auferre. Ego quoque Giroldus de Gentina cognominatus pro anima mea et patris et matris mee et omnium parentum meorum et uxoris mee et filiorum meorum et omnium denique fidelium Christianorum, et maxime pro anima domini Tancredi Syracusani et eius mulieris et omnium parentum eorum, dono donando et cedendo, et firmo assensu et consilio domini mei GARUFI — I Documenti inediti ecc. 5