Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

ram esse concedimus, et quietam; ita quod de laboribus propriis agrorum, vel vinearum et de propriis animalibus nullam decimationem nobis vel successoribus nostris cogatur persolvere, nisi forte de aliquo feudo prefatam ecclesiam augeri contingerit: cuius decimacionem et ius Pastorale nec tutum esse retinere, nec nostri esset officii condonare. Ut hac autem inviolatam obtineat firmitatem, presens scriptum tam nostra quam confratrum nostrorum subscriptionibus fecimus insigniri, et sigillo nostro iussimus roborari. Actum Panormi per manus Rogerii de Troia clerici et familiaris nostri, mense Februarii tercie indictionis. B. C. P. Ms. Qq. H. 6, f. 11. LIV. 1170, Ottobre, Ind. IV. Guglielmo re concede a Stefano, eremita del monastero di Monte Gibello, il mulino di Talarico presso Paternò e il Casale detto Rahal Senec in Lentini. ✠ In nomine Dei eterni et Salvatoris nostri Iesu Christi. Amen. Willelmus divina favente clementia Rex Sicilie ducatus Apulie et principatus Capue, una cum domina Margarita gloriosa regina matre sua Mundanarum opus et honorum temporalium tunc est usus salubrior, tunc commendabilior dispensatio cum eo in Christi pauperes et Dei ecclesias erogantes, ad commoda nostra vere traducimus, et in usus nostros perpetuamus. Hac ducti tam pia, tam salubri consideratione, et animadversiones indigentiam tuam, Stephane venerabilis Heremita de Monte gibello Monasterio, quod in tenimento Paternionis, in loco qui dicitur Scala, in honorem Sancte et