Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
communimus subscriptam ordinationem, comuni consilio et spontanea voluntate omnium nostrorum in ipso Monasterio, constitutam ad honorem omnipotentis Dei et assiduam laudem ipsius gloriose et perpetue Virginis Marie, Christo propitio, illibatam per omnia imperpetuum observare. In primis scilicet, Domino Presule, erimus in ipso Monasterio Abbatissa et moniales XXIV et scola puellarum, que ibi sunt permansure, et consecrande, et omnes insimul in refectorio commedemus, et in dormitorio insimul dormiemus; cibaria erunt nobis omnibus equalia, et omnes vestiemus similibus vestimentis, officium et verum ordinem tenebimus secundum regulam beati Benedicti. Ultra predictum vero numerum monialium non admittemus moniales nisi postquam Monasterium ipsum aliis possessionibus et redditibus adauxerit. Et tunc secundum incrementum aliorum reddituum et possessionum admictentur (c). Et numquam licebit Abbatisse vel monialibus, quam posteris nostris, laicam vel monialem undecumque sit, nisi semper sit ibi permansura, infra claustrum Monasterii hospitio suscipere nec in dormitorio ad dormiendum introducere, sed tantum si honesta fuerit, charitatis intuitu secundum regulam sancti Benedicti ad communem refectionem in refectorio quandoque licebit invitare. In his vero, que nobis et posteris nostris singulis annis necessaria sic a vobis iam dicto domino Mattheo domini gloriosissimi Regis Willelmi illustris vicecancellario sufficienter ac provide dispositum est et provisum, ut in celebratione divini officii nullam possimus movere querelam. Hec autem singulis annis nobis necessaria: videlicet, unicuique nostrum staminee quatuor, pellicie due, una nova et alia vetus, gunnelle due, linteamina quatuor, stramenta lectorum scilicet sagum et capitale, lene singule et cultre similiter, mantelli duo, unus novus et alter vetus, faciola quatuor, duo nigra et duo alba, gaiole due, tarche singule, corrigie singule, caligarum parium, pendules (d) similiter calceamentorum paria duo. Pro his autem omnibus emendis et reficiendis statutis a vobis domino Mattheo, domini gloriosissimi regis Willelmi vicecancellario, singulis annis tarenos scilicet mille centum quin-