Textus Originalis

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

quaginta. Pro tertio misse omnium festivitatum, in quibus duodecim lectiones fiunt statuti, sunt tareni quingenti pro sacristia in oleo cera et incenso, et aliis necessariis ipsius sacristie tareni centum triginta. In omnibus vero aliis, que necessaria sunt refectorio, cellario, coquine et ipsi monasterio, Abbatissa providebit, et de pretio quod ibi supererit fieri faciet. Et quoniam pro stipendijs et cunctis necessariis nostris a vobis sufficienter, et satis abunde est nobis provisum, et in voto habetis ut pauciores nunquam plures autem auctis, ut dictum est, possessionibus admictantur, ne causa inopie a nobis alique repellantur, presenti annotatione promictimus vobis, et heredibus vestris, quod nihil penitus a pauperibus mulieribus sese ipsi Monasterio offerentibus exquiremus, ni forte aliquid habuerint, quod sua sponte absque requisitione qualibet voluerint ipsi Monasterio impertiri: non tamen pro inopia sua quamlibet respuemus quamdiu de predicto numero constituto aliqua defuerit, nisi forte aliquid in ea repreensibile fuerit, propter quod iuste secundum regulam debeat reprobari. Et quia pro omnibus nobis indumenta, et cotidiana stipendia sufficienter sunt constituta, statutum est, ut quamdiu de predicto numero monialium alique defuerint refectiones earum que defuerint in mensa refectoris cotidie apponantur; et tam refectiones ipsas quam id quod pro indumentis earum aliisque necessariis est statutum, donec prefinitus numerus compleatur, pauperibus erogemus. Si que vero mulieres consanguinitatis vobis linea pertinentes ibi fieri moniales petierint gratis omni tempore, et absque percuntatione qualibet recipiemus: siquidem locus vocaverit statutarum. Sericum opus nunquam operabimus ad opus alicuius; sed si aliquando expedierit ad opus Monasterii precepto Abbatisse, quasi sub obedientia eadem soror cui fuerit iniunctum, si eius operis sciens extiteri operabitur. Duos cappellanos senes et honestos semper habebimus, qui cotidie missas ibi concelebrent tam pro vivis quam et pro defunctis: in claustrum autem ipsius Monasterii ipsos cappellanos penitus non permictemus intrare, nisi cum opus fuerit pro danda penitentia vel Eucharistia infirmis. Habebimus etiam hostia-