Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

monialium numerus poterit augmentari. Pro omnibus autem vestimentis et calceamentis et ligamentis et pannis lectorum predictarum monialium, singulis annis tarenos Sicilie statuimus sexcentos ad granum unum. His autem pannis singule ipsarum monialium habere debeant cammicias quatuor, vestellas duas, pellicias duas, facioles duos, suplas duas, parium calligarum unum, paria calceamentorum duas, mantellos duos, quorum alter de tertio in tertium annum sit novus, linteamina quatuor, cultram unam, frasatam unam. Infirmarie statuimus tarenos centum septuaginta ad granum unum. Pro tertio misse omnium festivitatum, in quibus duodecim lectiones sunt, tarenos quadringentos quinquaginta ad granum unum. Pro oleo, cera et incenso totius anni pro Ecclesia et lampadibus, que stabilita sunt in ipso monasterio, singulis diebus et noctibus ad lumen habendum, tarenos viginti ad granum unum: sunt autem omnes tareni milletrecenti quadraginta. Statuimus etiam ut habeant duos cappellanos senes honestos, et probe vite, qui cotidie missas celebrent in ecclesia sancti Eustachii. Intus autem in monasterio non carent missa in nativitate Domini et in Resurrectione, in Ascensione Domini et Pentecoste Salvatoris, et in sollemnitatibus beate virginis Marie, in festo beati Iohannis Baptiste et in natalitiis Apostolorum, in commemoratione omnium sanctorum, in dominicis diebus, si probate vite fuerint et arbitrio sederint Abbatisse, et totius conventus. Intrabunt autem in ipsum monasterium cum opus fuerit pro danda penitentia et heucaristia infirmis; aliud officium tam diurnorum quam nocturnorum celebrabunt ipse moniales absque ipsis sacerdotibus, sicut consuetudo est in regulari monasterio monialium, et in omnibus vivent secundum regulam beati Benedicti. Habeant autem hostiariam in porta claustri, que pro nullo servitio accedet extra portam; similiter in se habeant alium hostiarum senem moribus et vita probatum, qui sciet responsum dare et accipere, et semper iaceat in sichisa, et diligenter custodiat exteriorem partem sichise, quecumque autem introducenda fuerit, hostiarius introducat usque ad secundam portam sichise, et non ingredietur medianam por-