Textus Originalis

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

tam sichise: sed ab ipsa mediana porta sichise hostiaria cum ancillis introducat. Statuimus enim ut in singulis diebus apponantur in mensa Abbatisse ultra cibum suum ciste sex de pane et de vino et de pulmentariis que conventus comedit, que in elemosinis sic expendantur. Prima pro domino nostro gloriosissimo rege Willelmo, ut Deus exaltet eum et progeniem suam gloriosam faciat et multiplicet annos vite eius in longitudinem dierum. Secundo pro nobis; tertia pro domina Sica uxore nostra bone memorie, cuius consilio et devotione monasterium ipsum fundamus et dotamus. Quarta vero pro patre nostro. Quinta pro matre nostra. Sexta pro benedictis filiis nostris. Iterum statuimus, ut speciali et cotidiana oratione orent ipse moniales, pro vita et incolumitate et exaltatione domini nostri gloriosissimi regis Willelmi et domine serenissime regine matri sue et gloriosissimi principis domini Henrici fratris sui, et pro ipsius gloriosissimi regis vite longitudine et incremento salutis. In assumptione beatissime virginis Marie singulis annis, de elemosina ipsius monasterii, scilicet de pane, vino et caseo, et legumine centum pauperes nutriantur, et postquam annorum tempus feliciter consumaverint cursu anniversarium ibidem sollemniter celebretur, et pro eius iocunda memoria et ipsius anime salute, singulis annis in eius anniversario dantur pauperibus panes trecenti et sex barrilia vini, et de caseo cantare (1) unum. Et postquam domina serenissima regina mater eius et dominus Henricus gloriosus princeps in senectute bona tempora longioris vite feliciter consumaverint, eorum anniversaria ibidem sollemniter celebrentur. Anniversarium quoque domini gloriosissimi regis Willelmi beate memorie, de cuius munifico dono predictum Casale Carubule accepimus, in ipso monasterio sollemniter celebretur, et singulis annis in eius anniversario, de elemosina ipsius monasterii, dentur pauperibus panes trecenti et sex barrilia vini, et de caseo cantare unum. (1) Cantàro o kintàr è voce araba; per quanto mi sappia questa è la più antica menzione che ne trovo in documenti latini. GARUFI — I documenti inediti, ecc. 13