Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

meliorationem ipsius monasterii causa commutationis intercesserit. Heredibus vero suis idem vicecancellarius nullam reliquit licentiam nec facultatem aliquam reservavit de electionibus ibi celebrandis vel concedendis: sed potius eis de omnibus rebus monasterii tam stabilibus quam mobilibus aliquid distrahendi vel obligandi seu alienandi omnem facultatem ademit; immo statuit, ut post decessum suum electiones in ipso monasterio libere (stent) absque aliqua contradictione secundum preceptum et regulam Beati Benedicti. Hoc autem solum de concessione vestra suis heredibus in monasterio reservavit in posterum: si Abbatissa vel moniales eiusdem monasterii insimul vel semotim de possessionibus vel de rebus ipsius monasterii, quod absit, aliquid distrahere vel oaligare seu alienare voluerint, nisi ut supradictum est, ipsi inhibeant, et fieri non permittant, et si factum fuerit infringere possint et revocari. Et si anniversaria et missarum sollemnia, que idem vicecancellarius in ipso monasterio statuit celebranda non celebraveritis, et elemosinas sicut ipse statuit in authentico scripto redegit, non erogaveritis, iidem heredes vicecancellarii sicut in eodem scripto continetur per omnia faciant adimpleri. Interdicimus namque, et auctoritate apostolica sub interminatione anathematis prohibemus, ne quis ea que super his aut super aliis sive de anniversariis et elemosinis faciendis vel de tenendo ordine aut de aliis omnibus (1), que statuta sunt, sicut in predictis authenticis scriptis plenius continetur infringere audeat vel quomodolibet irritare; sed perpetuis temporibus firma et illibata permaneant. Nec aliquis possessiones vel redditus monasterio vestro concessas vel concedendas temeritate qualibet vestris, que post vos successerint, subtrahere vel auferre presumat. Decimam quoque Mazariensis ecclesie de quodam Casali nomine Carubule, quod est in Mazariensem Parrochiam constitutum, percipere consuevit, sicut ipsum venerabilis frater noster Tustanus Mazariensis episcopus vobis cum assensu

Note a pie di pagina

1 (1) Manca in Amico.