Textus Originalis

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

LXXI. 1180, Marzo, Ind. XIII. Guglielmo re, stando in Palermo, concede al monastero di S. Maria Nuova di Morreale la chiesa di S. Spirito nel porto di Brindisi, costruita da Durante di Brindisi e devoluta poi al regio demanio. ✠ IN NOMINE DEI ETERNI ET SALVATORIS NOSTRI i IHU X. AMEN : W. divina favente clementia Rex sicilie ducatus apulie et principatus capue. Licet ex innata nobis clementia ecclesiis et locis venerabilibus per regnum nostrum constructis. liberalitas nostra beneficia passim exhibeat. interior tamen quasi naturalis nobis surgit affectus: cuius intuitu regale monasterum nostrum sancte Marie nove quadam specialj prerogativa diligimus. Ut tanto ipsum crebis beneficiis et assidua providentie nostre diligentia foveamus. quanto fundationis nostre celebritas non delectat et factura manuum nostrarum familiarem benignitatis nostre favorem et gratiam promeretur. Inde est quod presentj scripto perpetuo valituro concedimus et donamus eidem monasterio ecclesiam sancti spiritus constructam in portu brundusij. que fuit durantj de brundusio et postea ad manus et regalia nostra pervenit. cum omnibus tenimentis et pertinentiis suis. ut amodo in perpetuum ecclesia ipsa sancti spiritus libere et quiete sit ipsius monasterij. et abbates qui in eodem monasterio statuti fuerint. ecclesiam ipsam cum omnibus tenimentis et pertinentiis suis tamquam ius et obedientiam suam ad utilitatem et servitium eiusdem monasterij nemine contradicente ordinent et disponant. ad huius autem concessionis et donationis nostre memoriam et inviolabile firmamentum presens privilegium nostrum per manus Alexandri nostri notarij scribi et bulla plumbea nostro tipario impressa iussimus roborari: anno. Mense. et Indictione subscriptis :