Textus Originalis

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

omnia que a nostra munificentia sibi collata sunt vel fuerint et concessa in ea semper libertate possideat et fruatur. que nostre concessionis privilegiis fuerint annotata. Nec aliquatenus alicui liceat de his que auctoritate nostra sibi fuerint indulta aliquid infringere aut evacuare vel deteriorem ipsius monasterij conditionem sub aliqua specie. commutare sed suis semper subnixa iuribus et libertate perseverent. sicut apparuerint nostra liberalitate concessa. Nihilominus ea omnia que a domino Alexandro sedis apostolice pontifice per suum privilegium prefato monasterio auctoritate apostolica nostris precibus sunt indulta concedimus et sibi modis omnibus confirmamus. Sanctientes ut nullus heredum nostrorum aut regum succedentium nobis. Nullus archiepiscopus vel alia ecclesiastica secularisve persona inde aliquid infringere aut evacuare presumat. Set suis suffulta viribus et hac nostra sanctione roborata firma sibi semper et inviolata perseverent. Concedimus quoque ut in eodem sancto monasterio electiones semper libere fiant. secundum regulam et constitutionem beati Benedicti. Videlicet defuncto pastore qui in eo fuerit pro tempore constitutus fratres eiusdem monasterij in unum conveniant et invocata gratia sancti spiritus unam de personis eiusdem conventus quam magis idoneam esse providerint. sibi deo volente secreto nominent in pastorem eligendum. et deinde ipsam regie celsitudini pronuntient. Providentia autem regia voluntatj et peticioni eorum assensum prebeat et personam in quam omnes insimul aut sanior et potior pars eorum convenerit/ eis ad ipsorum peticionem concedet. Illud autem omnino interdicimus. ut donec in congregatione eorum persona fuerit ad eligendum inventa de extraneis nominationem nullomodo facere presumant. Concedimus etiam ei castellum iati et castellum corilionis et castellum Kalatatrasi cum omnibus tenimentis et pertinentiis eorum. tam in demanio quam in servitio secundum divisiones eorum. que continentur in alio privilegio nostro exinde facto et nostro sigillo roborato. Set demanium quidem libere et absque omni exactione servitij. De baronibus autem nobis et heredibus nostris ac utilitatj regni nostri servitium reservamus. Ut quo-