Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
cienscumque videlicet pro custodiis/ maritime sicilie vel expeditione facienda seu pro sollempniis coronationis nostre seu aliis sollempnitatibus celebrandis aut pro aliis serviciis nostris a nobis vel heredibus nostris abbas eiusdem monasterij vel conventus inde fuerit requisitus. barones ipsos ad servitium nostrum vel heredum nostrorum prout eorum feodum exigit transmictat. Si vero contigerit aliquem baronum predictorum castellorum decedere. nullo herede relicto qui sibi de iure et constitutione curie nostre succedere debeat. concedimus ut feodum quod baro ipse ab eodem monasterio tenuerit in demanium ipsius monasterij et potestatem deveniat. Casale vero quod dicitur Bulchar et est iuxta ipsam. monasterium constitutum. eidem monasterio concedimus cum molendinis et omnibus pertinentiis suis. Concedimus etiam eidem monasterio molendinum quod subtus ipsum monasterium noviter est constructum cum omnibus pertinentiis suis: Donamus quoque et concedimus ei in demanio ecclesiam sancte Kuriacie et ecclesiam sancti Silvestri. cum vineis Cannetis aquis Casalibus et omnibus tenimentis et pertinentiis earum. In Messana vero concedimus ei ecclesiam sancti Clementis cum omnibus tenimentis et pertinentiis suis. In calabria vero concedimus ei ecclesiam sancte Marie de Maccla et cappellam sancti Mauri que est apud russanum cum omnibus tenimentis et pertinentiis earum: Ea videlicet ratione ut omnes predicte ecclesie iam dicto monasterio a nostra liberalitate concesse. semper et omni tempore sint in demanio et potestate ipsius monasterij. Abbas quoque et conventus eiusdem monasterij liberam habeant potestatem ordinandi et disponendi de eis quod voluerint absque alicuius impedimento vel disturbatione. In panormo etiam et pertinentiis eius concedimus ei domum que fuit quondam Gayti Martini camerarij. que est apud Kemoniam cum jardino et omnibus pertinentiis eius. Et iuxta portam rote concedimus ei libere et absque datione aliqua Molendinum unum ad molendas cannas meilis. quod saracenice dicitur Masara. cum omnibus iusticiis et pertinentiis suis. Vineam quoque que fuit quondam notarij Symonis quam curia nostra emit ab eo-