Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
dem Notario Symone cum terris et cannetis et omnibus tenimentis suis. Et vineam que fuit quondam Silvestri comitis Marsici: que curia nostra emit a Comite Guillelmo filio suo. et jardinum quod dicitur Marandi quod est subtus aquam Cribellj. cum omnibus justiciis et pertinentiis suis eidem monasterio concedimus et donamus. Tunnariam quoque que est in insula que dicitur fimi prope portum Cali cum omnibus pertinentiis et iusticiis. et rationibus suis. eidem monasterio perpetuo libere habendam concedimus. Ut omni tempore liceat ipsi monasterio ad utilitatem suam officium piscationis tunnorum vel quascumque alias utilitates voluerit absque exatione. aliqua exercere. In apulia vero concedimus/ ei libere et absque omni exactione servitij. Civitatem bytecte cum omnibus iustis tenimentis et pertinentiis suis. tam in demanio quam in servitio. Concedimus etiam pretaxato monasterio liberam potestatem semper habendi quinque sagittias in portu panormi. et mari eidem civitati adiacentj. vel ubicumque in sicilia aut in aliis partibus regni nostri Abbas eiusdem monasterii eas habere voluerit. que ad opus conventus eiusdem libere officium piscationis exerceant. Nec liceat baiulis illius terre vel loci ubi sagittias ipsas ad piscandum statuerit seu alicui eas inde modo quolibet impedire. aut ius aliquod ab eis exigere. De omnibus autem que in regno nostro ad usum fratrum seu servicium eiusdem monasterij empta vel ab aliquo donata fuerint vel oblata vel de exteris partibus fuerint asportata seu etiam de his que de redditibus terrarum et possessionum vel animalium suorum vel de quibuscumque aliis rebus suis vendiderint ius aliquod exigi a baiulis portulanis seu a quibuscumque aliis. modis omnibus inhibemus. Similiter et de omnibus rebus eorum propris quas per portas urbis nostre panormi vel aliarum civitatum et terrarum tam sicilie quam totius regni nostri miserint seu traxerint, ab eis ius aliquod nullatenus exigatur. Naves quoque vel alia propria et demania vascella eiusdem monasterij ubicumque per totum regnum nostrum cum demaniis rebus suis pervenerint tam in exitu quam in introytu omnino libera constituimus. ut nil iuris vel exationis ab eis vel propriis re-