Textus Originalis
I DOCUMENTI INEDITI
Panormi in glorioso ac divinitius custodita Palatio moram trahere, accessisti tu Sanctissimus Monasterij Dei Genitricis, quod de Gala nuncupatur, Rector cum venerabilibus qui sub te sunt Monachis, petitoque imperio nostro ut partem.... in qua iniusta rapacitate in Mineo in possessione Sancti Patris nostri Nicolaj ipsi dominabatur, ob magnam circa terrenorum loca penuriam, unde tibi ad vivendum aliquid suppeditaret. Ideo nequaquam iustum esse iudicavimus nos re omni infecta expellere, verum magna hijs hilaritate atque mansuetudine imperium nostrum acceptis concedere (a); per presens sigillum ad presignatum locum terrenos viginti iumentorum, que sunt modii sexaginta, quorum nota atque definitio infra ostendentis literis expresse saracenicis hosque qui supra designati sunt, agros planos atque silvestres, que admodum infra, ut inquam, ostendentur habere, ipsi perfecta atque perpetua dominacione in posteros atque perpetuos annos debent, ut perpetuo pro imperio nostro meisque felicis memorie parentibus preces effundant; utque certior esset illis possessio atque dominatio attulerunt vestiario imperij nostri taria bis mille. Itaque sit nemo qui molestiam in qua ad monasterium ipsum pertinet afferat in retributione, atque dominatione horum agrorum a presenti die, ut nulla cura nullaque sollicitudine vivant. Ideo per sigillum nostrum hec est expressa atque e consuetudine habita data est ijs mense Martio anno 1131 (b). (a) concedit. (b) 1115. Copia dello Schiavo, pel Monastero di S. Maria di Galat. Ms. Qq. H. 10 f. 12, della B. C. P. Lo Schiavo nota: « Questa traduzione dall'originale greco fu fatta nello scorso secolo troppo sciapitamente, e scorrettamente; non so dove esista l'originale per riscontrarlo ». Il principio è la traduzione fedele del: ῾Ρογέριος ἐν Χριστῶ τῶ θεῶ εὐσεβὴς κραταιὸς ῥήξ. Cf. Prefazione, p. XXVI e segg., tenendo presente l'Errata-corrige, p. LII.