Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

LXXXVIII. 1187, Marzo, Ind. V Gaito Riccardo, camerario del re et Magister Regie Dohane de Secretis, prende ad enfiteusi, dall'arcivescovo di Palermo, un pezzo di terra presso il regio Palazzo, che serviva come pubblico letamaio. In nomine Dei eterni et Salvatoris nostri Iesu Christi. Amen. Anno incarnationis eius millesimo centesimo optuagesimo septimo Regni vero domini nostri Guillelmi Dei gratia gloriosissimi et magnificentissimi Regis Sicilie ducatus Apulie et principatus Capue anno vicesimo primo feliciter; mense Martii Vᵉ indictionis. Quia frequenter fieri consuevit, ut quociens contrahentes malique legitima voluntate conveniunt super eorum consensu, ne dissensu oriatur in posterum, forma instrumenti publici subsequentis, ideo Gaytus Riccardus domini Regis Camerarius et magister regie Dohane de Secretis, universis tam presentibus quam futuris, notum fieri volo, quod cum sancta ecclesia Panormitana, terram habet subtus ecclesiam sancti Nicolai de Kemunia, que propter plures immunditias non solum ecclesie videbatur inutilis multum, verum etiam civitati regie pistilentiam minabatur. Cupiens in hoc parte mihi, et vicinie toti consulere dominum Gualterium venerabilem Panormitanum archiepiscopum, et domini Regis familiarem precibus multitudinis exoravi, quatenus eumdem locum sue Panormitane ecclesie claudendum in circuitu plantandum mihi traderet et edendum, ut sic melius loci facie reformata prescriptum posse incomodum evitare: qui sui gracia preces meas libenter admictens, habito Consilio venerabilium canonicorum sacre Panormitane ecclesie (auctoritate qua regia subsequente) predictam terram in emphiteosim mihi prescripto modo in vita mea concessit, sicut continetur in instrumento quod inde mihi interveniente consensu, et utilitati