Textus Originalis
DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA
non fraudetur. Alia vero omnia que pertinent quecumque ad eamdem ecclesiam sancti Angeli sicut ea que pertinent ad prefatum monasterium cum ipso monasterio, vobis vestrisque successoribus imperpetuum concessimus et presentis auctoritate confirmavimus instrumenti. Si qua etiam in futurum largitione regum vel principum, concessione pontificum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis, idem monasterio prestante domino poterit adipisci, firma, libera et illibata vobis perpetuo censuimus pertinere. Nullique omnino de successoribus nostris aut de panormitano capitulo liceat prefatum monasterium perturbare; aliquatenus aut eius possessiones auferre ablatas retinere minuere aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra et libera conserventur eorumque pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Quod si locus ubi nunc est predicta ecclesia sancti Angeli eius oportunitatis esse videbitur ut commodius ibi possit esse quam ubi nunc est monasterii sedes in arbitrio vestro sit illuc monasterium monasteriique sedem transferre. Si fort3, quod absit, abbas aut electus eiusdem loci in aliquo deliquerit, nullus de successoribus nostris aut de panormitano capitulo suum eum protrahat ad examen, sed omnino secundum cisterciensis ordinem iudicetur. Excessum itidem fratrum non nisi abbatis sui aut electi iudicio corrigatur nec aliquis preter abbatem aut electum iudiciariam in eis sibi vendicet potestatem. Lites etiam et cause monasterii clericorum abbatis iudicio terminentur, controversie quoque ac questiones rusticorum ceterorumque hominum monasterii nisi ad curiam domini gloriosi regis pertineant, abbatis tantum aut ministrorum eius iudicio decidantur. Tu frater abbas tuique successores nobis nostris successoribus et panormitane ecclesie reverentiam et obedientiam salva per omnia vestris cisterciensis ordinis libertate perpetuo debebitis exhibere et singulis annis in die assumptionis gloriosissime Virginis ad altare sancte Matris ecclesie Panormitane duas libras cere in recognitione ipsius et in signum debite obedientie per vos aut per aliquas de fratribus vestris offerre, ab omni alia exactione liberi penitus et securi. Decre-