Textus Originalis

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL' EPOCA NORMANNA IN SICILIA

que ipsum Monasterium a principio usque nunc tenuit et possedit potentia nostra concessit et firmavit per presens privilegium nostrum esse irrevocabilia in eternum. ad remissionem peccatorum divorum nostrorum parentum et proximiorum seu consanguineorum felicitatem et prosperitatem dierum nostre potentie. fines autem predicti Casalis farchine diffiniti vel limitati de mandato nostre munificencie per baiulum terre Marsalie et per illos qui secum erant Christianos et Saracenos seniores sunt ita. In primis ab oriente incipit a Dukkyara (a) et descendit usque ad coniunctionem duorum vallonorum quorum unum dicitur Ehak al keliun (b). et ascendit per alium vallonem usque ad fontem qui dicitur Ayn ennachle. et Inde ascendit ad mandram que dicitur Marchaltesselim (c). et Inde ascendit et respondet seu tendit in capite Bayde (d) ubi est meridies. et Inde descendit usque ad passum Cussuni (e) et descendit per flumen flumen usque ad vallonum descendentem de Rahalukyl (f). et inde ascendit per vallonum vallonum usque ad Nisàát. et Inde similiter ascendit ad magnas lapides Marchalt butayb (g). et de ipsis lapidibus ascendit per serram serram que dicitur Monshar (h) usque ad lapides existentes in porta que dicitur Beb zagden (i). Inde descendit per serram serram usque ad collem qui dicitur Chark-el-mufruc (k). qui est supra lacu qui dicitur Gadir-setfura (l) et ascendit per fusionem seu cursum aque usque ad collem qui dicitur Juseist-el-Meez (m) sicut versus et prope mandram De-ibn-Chalife (n). Ab occidente est vallis que dicitur Chalk-el-milky (o). et Inde per Custeriam tendit usque ad Karikennusur (p). et inde descendit usque ad mandram Maristalle (q). postea transit per medium plani Beucle (r) usque Ad viam que venit ad Musuleu (s) et vadit ad flumen Tarcalli. et de Musuleu recipit viam viam et tendit usque ad vallonem Natalie. et Inde descendit usque ad passum Balluta. et de eodem passu ascendit per flumen flumen quod dicitur Gued Bucly (t) usque quo tendit ad molendinum ubi est septemtrionalis pars et de eodem molendino ascendit ad pantanum seu lacum dictum Gadir-al-mikka (u). situm in capite prise molendini et Inde ferit in Charil-el Jum-