Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI

I DOCUMENTI INEDITI

serenitate nostri temporis validiora reddere. Iussimus itaque ut omnia privilegia ecclesiarum et subiectorum regni nostri antiquitus composita. a nostra clemencia noviter essent elucidata et robore nostri culminis communita. Residentibus autem nobis in palatio messanensis urbis cum comitibus et magnatibus nostris. Iohannes Auris Aurea venerabilis monachus prior sancte Marie de josaphat ecclesie site pertinentiis Sancti Mauri. ad nostram presentiam veniens ostendit nobis sigillum grecum scriptum anno ab origine mundi. viᵐdcxx. Mense madii. indictione xii. factum a nobis Pagano religioso monacho per quod concesseramus prefate ecclesie villanos quos Robbertus de miliaco dederat ipsi ecclesie in loco Seminarie quorum numerus minime ibi insertus erat. predictus tamen prior Iohannes dixit eos esse numero. viii. || Et ostendit aliam cartam latinam cum cerea bulla scriptam anno dominice incarnationis. MC.X. Mense aprilis indictionis iii. per quam. Sica que fuerat uxor Robberti de bubun una cum filio suo Unfredo dederat ecclesie Sancte Marie josaphat monasterium sancti Michaelis arcangeli quod est fundatum intra fines fuscaldi cum omnibus pertinentiis suis et cum villanis. vi. et eorum hereditatibus cum uno veteri molendino de paula. et vineam unam propriam et molendinum suum et villanum unum. et ut per unumquemque annum daret buttem unam plenam vino. sicut pater suus concesserit. || Et attulit aliam cartam cum cerea bulla latinam scriptam in anno incarnationis dominice. M.C.XIIII. indictionis. vii. factam a prefato Unfredo de bubun. per quam tantum dando confirmaverat ipsi ecclesie omnia que a matre sua Syca et a se ipso data esse perleguntur. et insuper dederat. ipsi ecclesie monasterium sancti Iohannis et monasterium sancti Laurentij sita inter fines fuscaldi cum omnibus pertinentiis suis. || Et ostendit aliud sygillum latinum scriptum anno incarnationis dominice. M.C.XI. Mense aprilis indictionis iiii. factum a Riccardo senescalco. per quod obtulerat prefate ecclesie per manus Ugonis venerabilis Abatis omnes villanos quos habuerat in sancto Mauro de calabria cum omnibus rebus suis et cum omnibus aliis rebus ipsius quas ibi habebat. villanorum vero istorum