Textus Originalis

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

DELL'EPOCA NORMANNA IN SICILIA

numerus minime in hoc privilegio continebatur prefatus vero prior dixit eos essent numero. xxvi. || Et attulit sigillum latinum scriptum anno incarnationis dominice. M.C.XIIII. Mense madii indictionis vii. factum a W. duce bone memorie nepote nostro. per quod concesserat amore et precibus Pagani religiosi monachi predicte ecclesie sancte Marie omnia que a patre suo Rogerio duce bone memorie consobrino nostro. et que a Riccardo senescalco. et hugone de claromonte. et aliis baronibus et hominibus in eadem ecclesia iuxte et rationabiliter data et concessa fuerant et ea que pars ipsius ecclesie iuxte comparaverat. et dotem quam idem pater suus in ipsius ecclesie dedicationem dederat et terram que est infra ambas vias. quarum una ad portum altera ad mare pendebat. et molinum de moribus et vineas et terras. atque villanos et omnia que ipsa ecclesia in quibuslibet locis tenere rationabiliter dominare et iuste possidere. tunc temporis denoscebatur. Dixit preterea idem prior. quod ipsa ecclesia iuste et rationabiliter. teneret in territorio fillini villanas. xiii. dono Radulfi maledocti. || Et ostendit nobis cartam cum cerea bulla scriptam anno incarnationis dominice. M.C.XV. indicionis. ii. factam a drogone de monte alto. et uxore sua Sybilla. per quam concesserant predicte ecclesie sancte Marie. et Pagano monacho ceterisque fratribus ecclesiam sancti vincentij. et sancte Marie de fossis. et ecclesiam sancti Petri prope Rendam. et ecclesiam Sancte Venere cum pertinentiis earum. et cum rusticis hominibus qui sunt. LX. sicut ipse ore suo dixit. Nos autem prefato priori et successoribus suis canonice promovendis. tam privilegium nostrum confirmamus. quam reliqua privilegia nobis obstensa. que vera sunt. et quod de numero villanorum dixit verum est confermando concedimus. et robore nostre celsitudinis communimus. et nisi aliquid aliud in eis visit quod contra regalia spectet. Confidentes de religione et sanctitate eorum ut iuxta debitum sui ordinis iuste et rationabiliter ducantur. quatenus anime parentum nostrorum eterna requie ipsorum interventu perfrui mereantur, nosque a deo digna merita consequamur. Ipsi vero de fidelibus fideliores in regno efficiantur. || Data in urbe