Textus Originalis

I DOCUMENTI INEDITI XXXVII.

I DOCUMENTI INEDITI XXXVII.

(6672) 1163, Settembre Ind. XII. Giovanni secreto esegue la volontà di Ruggiero secreto, marito di Ola Graffeo, relativamente alla fondazione dei Monasteri di S. Maria di Bordonaro e di S. Anna. Ex testamento Rogerij secreti mariti Ole Graffei, quo omnia eorum bona relinquentur Monasterio Sancte Marie de Burdunario, et Monasterio Sancte Anne relinquuntur preter id, quod pro anima sua relinquuntur, mihi tunc uxore mea; quia nunquam filios habuimus, visum est cuncta bona mobilia et stabilia Deo eiusque Matri, a quo accepimus restituere, et fundare Monasterium, in quo preces fundantur pro anima nostra et magni Comitis Rogerij, et invicti Regis nostri Willelmi eiusque filiorum: hoc autem ad exitum perducere cum non possim uxorem meam relinquo, ac iubeo id perficere post obitum meum, quod viventes utrique comuni voluntate prestare volebamus, et bona mea tam materna quam paterna, et illius etiam tam paterna quam materna, pro equali portione relinquere duobus Monastesteriis, que ab ea fundanda sunt ad eos alendos, qui ibi commoraturi sunt; quorum alter ad honorem Beate Marie virginis in meo predio ad flumariam Bordonariorum iubeo erigi pro hominibus, alter vero in meis edibus intus Civitatem, pro meo uxoris voluntate fiat, ad monalium habitattonein sub auspiciis Beate Anne: ob que tam ipse quam uxor mea speramus misericordiam consequi. Iubeo ergo ab uxore mea eligi pios viros, quibus templum Beate Marie una cum bonis tradetur, ut dixi que..... circuitum vinearum cum viridario, quod ibi est, domum, dolium, palmetum et subpalmentum vinee et canneti, et parvum montem, que omnia possideo in Abuto. Item dimidium canneti, quod habeo in Mi-