Textus Originalis

PREFAZIONE

PREFAZIONE

originali avvertirlo con la formula: Extat in tabulario etc., e ciò appunto si riscontra nel caso nostro; s'aggiunga poi

Note a pie di pagina

1 Ecclesiae concessit totum agrum regium de Messana, in quo quidem Privilegio, etiam distribuitur inde etc. et obedientia Santi Nicandri de Sancto Nicolao cum tenimentis suis, et ordinavit, quod dictum Monasterium est exemptum ab omni Jurisdictione Ecclesiastica huius Regni.

2 « Item est aliud Privilegium eiusdem Regis Rogerij de mense Februarij anno 6642 in quo concessit eidem Monasterio in Sicilia Sanctum Leonem apud Messanam, Sanctum Stephanum apud Messanam, Sanctum Nicolaum, de Jsse, et quod plures alias Ecclesias expressatas superius cum de huius Ecclesie membris ageretur.

3 « Item in eodem Privilegio concessit agrum suum, quod est apud Messanam cum Villanis, et quod in nemoribus Sicilie, et Calabrie habeant licentiam Monachi omnia eorum animalia sine prohibitione pascere.

4 « Item donavit praedicto Monasterio terras Salicij et Camerarj Terras Plasami et vineam quam itur in ea Bruntanum.

5 « Item est aliud Privilegium eiusdem Regis anno 6642 in quo dedit Archimandrite plenam authoritatem, et potestatem exercendi iurisdictionem in Monasterijs sibi subditis.

6 « Item in eodem Privilegio concessit, quod potest Archimandrita terras construere in Casale Salaci pro hominum habitatione, et quod animalia Monasterij pascere libere valeant in tota insula.

7 « Dedit etiam predicto Monasterio in Calabria Terram dictam de Tuchi cum pertinentijs, et juribus suis, et distribuitur ipsius Terre confines in quodam Privilegio Datum Panormi die etc. in anno 6659, sed hanc terram hodie non habet, neque possidet Ecclesia.

8 « Item concessit predicto Monasterio, ut potest habere super tonnaria Melatij quinquaginta Barrilia tonnine, et in salina salmas trium salis.

9 « Item est Privilegium Regis Guglielmi anno incarnationis 1178 in quo confirmantur omnia, que a Regibus predecessoribus donata fuerunt predicto Monasterio.

10 « Item extat Privilegium eiusdem Regis anno 1168 in quo donavit eidem Monasterio omnia nemora, et arbores terras, quam (sic) dicuntur Agrò Cuà, cuidem terre Rex Rogerius donerat eidem Ecclesie cum omnibus beneficijs suis retentis cum arboribus, sed predicta Ecclesia nunc ut retulerunt dicitur savoca.

11 . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

12 « Item extat Privilegium cuiusdam Vicecancellarij nomine Matthei, qui cum authoritate Regis Guglielmi dedit predicto Monasterio terras labo-