Textus Originalis

HALAESA 66 SICILIA

HALAESA 66 SICILIA

τὸν ἄγχι τοῦ ὅρου τέρμονα καὶ ὡς ὁ τέρμων [ἐστὶ] ὑπὲρ τὰς ὕ- λας καὶ ὡς τὰ ὕδατα ῥεῖ ἐς τὴν ὁδὸν ἐς τὰν ῥάχιν ἐς Ἱστιαίου ἐπτάφωνον καὶ Πελωρίδα. Θ Ἀπὸ τοῦ τέρμονος κατὰ τοῦ ῥοΐσκου ἔστε ποτὶ τὸν τέρμονα, τί σκαφιαί, καὶ τῷ κλάρῳ τούτῳ τινὲς τὰ ῥοείδια τὰ ῥέοντα ἐκ μέσου τῶν τριώνων καὶ ἐκ τοῦ ῥοειδίου ἔστε ποτὶ τὸν τέρμονα καὶ ὡς ὁ τέρμων (?) ἐν τῷ ῥωγαδίῳ. I Ἀπὸ τοῦ τέρμονος κατὰ τοῦ ῥοειδίου τοῦ ἀπὸ μέσου τῶν γε- νείων ἔστε ποτὶ τὸν τέρμονα, τί σκαφιαί, καὶ ὡς ὁ τέρμων καὶ αἱ σκαφιαὶ ἐκ τοῦ ῥογα(δίου) τοῦ (νέου) καὶ ὑπὲρ τὰν σολῆνα ἔστε ποτὶ τὸν ὀχετὸν τὸν . . . . . τὸν τέρμονα καὶ ὡς ὁ τέρμων ἄγχι ποτὶ τὸν ῥοΐσκον. Duo extant apographa, unum ex Alphonsi Ruiz collectaneis (de quibus cf. Mommsen CIL X p. 714) petitum apud Manutium Vat. 5237 f. 244—248 et minus bene apud Vincentium Pinelli in Ambros. D 199 inf. f. 56' sqq., alterum optime factum Gualteri est 23 = 182. Ex schedis Pinellii Grut. p. 210; ex Gualtero Torremuzza storia di Alesa p. 153, Sic. VIII 9 = 11; Gruteri exemplum cum altera Gualteri editione, quae satis est vitiosa, contaminatum dedit Franz 5594. Denuo ego de inser. Halaesina commentarione (vide infra). Dedi Gualteri editionem priorem, nisi quod praeter paucissimos errores ex Manutio Pinelliove correctos minusculis litteris ex altera editione maiusculas substitui et ligatas litteras E (i. e. τέρμων) ex Manutio adsumpsi ipso Gualtero duce qui haec adnotat: 'E conglutinatur dictio eiusdus et priscae notae C I E inter suetos typos non receptae cum Z et Σ permutandae fuere. Etiam crebrius in lapide fuisse hoc compendium conicere licet, non adfirmare. Lateris sinistri 2 Τ Ο Υ Ο Ρ Ι Ο Υ Ε (sic), Τ Ο Υ Ρ Ι Ο Υ G(ualterus), sed vertit hic termini — 8 . . Ρ Α Ν R — 10 . . Ο Τ Ο Y E R — 16 Μ Ε I Λ X I E I Ο N R — 19 Β Α Λ Α Ν E I O Υ (sic) Manut., Β Α Λ Α Ν Τ Ο Y Pin. — 32 Α Ν Τ Α Σ Ο Δ Ο Y R — 33 Μ Ε Ν Α Ν Ε Σ Τ Ω Ρ I A | Τ Ο Υ G, Μ Ε Ν Α Ν Κ Α I Δ Σ I Δ Ο Υ | Α Τ Ο Υ R — 35 Τ Ε I Τ Ω G, Τ Α I Τ Ω R — 36 K A I om. R — 38 Μ Ε Ν Α Μ Ε N Τ Α Κ Α I R — 39 sq. Σ Κ Α | Ν Α Ν R — 51 Τ Ο Υ · Σ · Κ Λ Α Ρ Ο Υ R — 61 . . Ο Ι Π Α Σ Σ Α Λ Ο Ι R — 62 . . Ο Y A I Κ Λ Α Ρ Ο Υ R — 64 numerum Γ I om. R — 66 Κ Λ Α Ρ Ι Ω G, Κ Λ Α Ρ Ω R. Lateris dextri versus 1—4 et nonnullas litteras in principiis utriusque paginae fatetur Gualterus ex Grutero se restituisse, cum ipse minus integrum lapidem usurpasset — 2 N Τ Α Ν Man., T T A N Pin. (hinc Τ Τ Α Ν Grut. Gualt.) — 8 extrem. Τ Ο Y . G, Τ Ο Y . I . R; restituit Franz — 23 Δ Ε Θ Μ Ο Υ Σ I I . . R — 48 init. . . . . . . . Ο N Τ Ο N E K Τ Ο N R — 49 . . . . . . N Υ Π Ε Ρ Τ Α N R — 50 . . . Κ Ο Υ Ε Σ Τ Ο Ν Τ Ε Ρ Μ Ο Ν Α Β — 58 Τ Ε Ρ Μ Ο Ν Ο Σ · Ε · Τ Α Σ Κ Α Φ I A R. Tractavi titulum in commentatione peculiari (Università Viadrburgensi sacra saecularia tertia celebranti congratulatur Universitas Rostochiensis rector et concilium. Rostochii 1882), unde excerpam quae necessaria videantur ad titulum recte intellegendum. Duae fuerunt in eadem tabula iuxta inscriptae paginae, titulis deinceps utraque a parte sinistra superne; quod quomodo factum sit docet Manutii nota ad alteram paginam adscripta: positae sequuntur in eo lapide aliter. Periit igitur fragmentum triangulum, cuius linea maior pertinet inde a versu nono ad versum primum paginae sinistrae indeque a versu decimo (ubi desideratur numerale) ad versum primum paginae dextrae. Iam vero cum dextra pagina non decem sed septemdecim versibus sit amplior quam sinistra (habet enim haec versus LXXI, illa LXXXVIII), sequitur aut angustiorem fuisse aut propius ad imum marginem porrectam in dextra pagina scripturam. Qui superne fractum lapidem testatur Gualterus, cum si ne inferne quidem integer fuisset hoc expressis verbis additurum fuisse existimo, nec sane ut aliter statuamus movet infimorum versuum in utraque pagina integritas. Itaque quidquid inter extremam paginam sinistram et principium dextrae intercidit, omnia haec in dextra scripta fuisse necessario colligitur. Incipit dextra ab undecimo fere capite, decem ergo capita periere; incipit sinistra ab quarto fere capite, tria ergo capita periere; quae quamvis longa finxeris non sufficiunt tamen ad undecim capitum spatium adaequandum. Itaque aut satis amplam conicias praefationem praecessisse, in qua magistratuum nomina aliaque haud pauca de argumento universo scripta fuerint, aut novam quandam capitum seriem. Alteram rationem ut probemus persuadet fere nota apud Manutium servata: tabulae marmoreae effossae apud ecclesiam B. Mariae de Palatio prope Tusam, ubi quamquam pergitur quae nunc sunt apud Alfonsum Ruitium, tamen additur partis posterioris pagina prior. His igitur si quid est fidei habendum, duae olim fuerunt tabulae, altera ea quae superest, altera ita fortasse etiam tunc detrita et male habita ut ne describi quidem posset. Itaque longe maiorem quam credebatur iacturam fecimus docent, id quod ex ipsa tabula superstite intellegi potest. Prioris enim paginae sors decima tertia ita describitur ut finem vix attingere dicantur ποτὶ τὸ ὅριον τοῦ γι' κλάρου τοῦ μεμίχθαι δρυμοῦ et τὸ ιγ' ὅριον τοῦ γιʹ κλάρου τοῦ μεμίχθαι δρυμοῦ. Fuit sane magna silva, quae in tredecim vel etiam plures sortes dividi poterat: huius igitur silvae descriptio non solum in titulo superstite frustra quaerimus, necessarium est fuisse in deperdita tabula priore. Describuntur agri Halaesini in quattuor, quantum quidem superest, partes divisas, quibus postrema (II 59—88) et tertia (II 23—58) integrae, reliquae duae (I 1—71, II 1—22) mutilae sunt ab initio, ut etiam indices quibus inscriptae fuerunt perierint. Servantur vero indices Π Ἀ, hoc est sors prima sectionis secundae, Γ Α, Δ Ἀ, Ε Ἀ . . ., item Γ I, hoc est sors tertia sectionis primae (?) minus certi compendii, tum Σ Α, Ζ Ἀ . . . Illi ut homines sunt qui iuxta Halaesum fluvium incolunt, ita Scyraei ab regione vel tribu vel pago aliquo nomen videntur duxisse. His igitur, id quod recenti dativi, certus locandi numerus datus vel destinatur, et Halaesi quidam accolae septem, Scyraeis tres portiones adnumerantur, quae tamen portiones ubi describuntur non Scyraeis sed κλῆροι vocantur; quod discrimen quo spectet facile explicatur. Apparet enim ex multis tituli locis (cf. I 43. 71) de clocandis agris agi, ut tamen non cuivis quem libuisset agrum liceret praecipere, sed certus quidam agri universi partes certis quibusdam tribubus pagisve reservarentur, cui nimirum quae ipsorum agris maxime essent vicinae. Eas igitur agri portiones, quas quo iure licebat quibusque conduceret, raro vocabulo δα(μ)οσία, ea vero particula, quae cuique sorte obtigisset, communi dicendi genere κλῆρος s. sors vocabatur. Hoc si verum est, patet eundem numerum esse debere δα(μ)οσίας atque κλήρων, corrigendumque I 75 δα(μ)οσίας βʹ (scriptum fortasse Γ ||); minus certa emendatio est II 75, quoniam fieri potest ut in tertia aliqua tabula superstes numerus ad x usque perveniret. Agros describi locandos necdum locatos inde perspicitur quod nomina eorum qui conduxerint non adiciuntur, nec minus clarum est ipsius civitatis auctoritate tabulam publice propositam esse. Multi inter publicos agros privati siti fuerunt, velut II 38 ἐν τούτῳ (scil. τῷ κλήρῳ) Ἀρχεῖον, 46 et 51 ἐν τούτῳ Ἐλαφῖος (cf. ibid. 73. 80), quos videtur civitas ad iungendos agri publici fines suis impensis coemisse. Locationis lex (συνθῆκαι dicitur in tabula Heracleensibus) non tradita est; necessarium tamen erat declarare quibus condicionibus quove pretio singuli agri constarent. Iam vero singulas quasdam locandi condiciones singulis quibusdam capitibus subiectas videmus, velut de iure aquarum (I 18) et olearum (I 24), de agro sacro non arando (I 65) et quae sunt similia; unde apparet has condiciones in peculiari tabulae parte perscriptas non fuisse neque omnino in universum quae valerent condiciones constitutas fuisse. Pretia vero quoniam singulis agris adscripta